monumenta.ch > Hieronymus > 2 > sectio 6 > Psalmi, 85 > bsbClm6224.411 > sectio 12 > sectio 11 > sectio 2 > sectio > Isaias, 53 > sectio 8 > sectio 48 > csg457.103 > sectio 6 > sectio 5 > csg51.133 > sectio 14 > sectio 12 > csg458.119 > sectio 13 > uwbM.p.th.q.1a.37 > 9 > bnfGrec107.473 > Lucas, 8 > sectio 9 > csg51.209 > bnf10439.7 v > bnf9389.238 > sectio 9 > sectio > sectio 11 > sectio 3 > bnfGrec107.687 > sectio 31 > sectio 27 > sectio 18 > 106 > uwbM.p.th.q.1a.189 > sectio 40 > sectio 23 > sluMscr.Dresd.A.145.b.114 > sectio 21 > sectio 27 > Psalmi, 9 > sectio 14 > sectio 5 > Daniel, 7 > csg42.133 > sectio 7 > sectio 15 > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 28, 19
Meminerimus quam ingenti tuba psalmus iste tonuerit, ut detrectatores Spiritus sancti non possint ignorantiae excusatione defendi. Nam potentia ipsius septiformi distributione laudata est, ut nihil ibi inferius, nihil cognosceres esse divisum; quia sanctae Trinitatis unitas in fine declarata est. Desinat haereticorum insana perfidia vanas commovere calumnias: legant Didymum, legant beatum Ambrosium, caeterosque. Patres qui de hac re perfectissima disputatione dixerunt. Afferant individuae Trinitati gloriam et honorem, nec faciant in aequalitate distantiam, si perduci non eligunt ad ruinam.